PLUMATUM Babylonicum

PLUMATUM Babylonicum
PLUMATUM Babylonicum
apud Publ. Syrum,
ubi de pavone ait,
Plumato amictus aureo Babylonico,
quibusdam idem est cum purpureo. Quia in Periplo Arrianus purpurae meminit, ex Apologo Babylonis urbe, ad Euphratis ostium. Et τὸν Βαβυλώνιον κόκκον laudat Philostratus, Ep. 28. ad mulier. Proinde Pallium Sinar seu Babylonicum, Ios. c. 7. v. 21. Rabbi Chaninae est pallium ex purpura Babylonica; et Hieronymo coccineum, Bochartus vero per plumatum in telligit varium. Quia, ut ex Plinio patet, colores diversos picturae intexere Babylon maxime clebravit et nemen imposuit. Eo nos ducunt haec Aeliani de pavone, l. 5. c. 21. Δεικνὺς φιλοπόνως τὸ τῆς πτερώςεως πολύμορφον ὑπὲρ τὴν τῶν Μήδων ἐςθῆτα, καὶ τὰ τῶν Περσῶν ποικίλματα,
Ambitiose ostentans pennarum speciem multiformem, supra Medorum vestem et Persarum varios colores. Unde Antiphen, Orat. de pavonibus contra Erasistr. quem citant Athenaeus, l. 9. et Aelian. cit. loc. pavones, verô nomine, i. e. ταῶνας, numquam appellat, sed solum ὄρνεις ποικίλους, quasi hôc ipsô ab aliis maxime distinguantur, Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 20. Atque sic passim, plumatae vestes, et plumatiles, et plumata Babylonica, quae pluribus plumis, h. e. notis ex auro vel purpura rotundis et in modum plumarum factis, quibus vestes intertexebantur et acu variabantur, sparsae erant. Nonio, vestis plumatilis est clavata, aut ex clavis facta. Theodoretus in 2. Reg. Quaest. 28. καρπωτὸν vocat: Gap desc: Hebrew ὁ μὲν Α᾿κύλας χιτῶνα καρπωτὸν ἡρμήνευςεν ἀντὶ τοῦ καρποὺς ενυφασμένους ἔχοντα, εἱ νῦν δε αὐτὸν καλοῦςι πλουμαρικὸν, Aquilas quidem tunicam carpotam interpretatus est, tamquam fructus habentem, quod hodie Plumaricum vocant etc. Nempe plumas, ut dictum, istiusmodi notas in vestibus vocârunt. Sic laminas rotundas vel circulos ferreos, et quibus loricae succudebantur, plumas etiam dixerunt, quod plumarum referrent similitudinem, et squamas, quod squamarum. Unde plumatae loricae, ex laminis ferreis in modum plumae consertae. Virg. Aen. l. 11. v. 770.
Spumantemque agitabat equum, quem pellis ahenô
In plumam squamis aurô conserta tegebat.
Ubi ahenis in plumam squamis, i. e. aereis bracteis in plumarum aut squamarum similitudinem. Ad quem locum Servius ex Sallustio, Equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant. Tales loricae plumatae, de quibus Iustinus, l. 41. c. 2. ubi de Parthis, Munimentum ipsis, equisque loricae plumatae sunt; quae utrumque toto corpore tegunt. Et Amm. Marcellin. de iisdem, l. 24. Roman; hostem undique laminis ferreis, in modum plumae tenuis, contectum etc. lacessebant. Quomodo de Sarmatis et Quadis idem habet, l. 17. Loricae ex cornibus rasis et levigatis, plumarum in speciem, indumentis inexae. Unde lux Statio, Theb. l. 4. v. 268.
——— ——— aspera plumis
Terga, Cydonaeâ corythos arundine pulsat.
Et, l. 11. v. 543.
——— alte ensem germani in corpore pressit,
Qua male iam plum is imas tegit inguina thorax.
Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 1. c. 3. Vide quoque infra in Plumeum. Quae vero in vestibus plumae, σημεῖα Graecis, Latinis notae et signa dicta: Unde χρυςόσημος vestis et πορφυρόσημος, aureis purpureisque notis insignita; ut contra ἄσημος, quae nihil auri et purpurae intextum haberet. Virg. l. 1. Aen. v. 652.
——— pallam signis auroque rigentem.
h. e. signis aureis asperam, χρυςόσημον. Ovid. l. 6. Met. v. 577.
Purpureasque notas filis intexuit albis.
Quintilian. l. 8. c. 5. Porro ut adfert lumen clavus purpurae locô insertus, ita neminem dedeceat intertexta notis pluribus vestis. Clavos autem etiam Latini vocabant, ut Graeci ἥλους, a figura. Variis enim figuris, qua rotundis, qua quadratis, Veterum luxuria lusit in vestibus aurô purpurâve illudendis: quarum quae rotundae erant inque circulum flexae, plumas proprie, ut dictum vocitârunt Latini et fortasse etiam clavos; namque et horum capita rotunda. Unde ἀσπιδίσκοι Graecis. Dixerunt et oculos: Hinc vestes purpurâ oculare, apud Tertullian. de Pudic. Sed enim plerosque Interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpurâ oculandis saepissime evenire est. Purpurâ clavare vestem, et purpurâ oculare, idem erat. Hebraeis quoque maculae in vestibus rotundae, Plumarii intextae acu, ocelli. Hinc verbum vestem oculare, Et opere plumariô oculos vesti intexere. et quod oculatum est et oculis intextum: Palas annulorum et istos vestium ocellos eodem nomine apellârunt. Sic Graeci σφραγῖδας et de annulorum palis et de vestium signis sive clavis dixerunt. Hesychius, σφραγίδες, αἱ ἐπὶ ἐπὶ τῶν δακτυλίων καὶ τὰ τῶ ἱματίων σημεῖα. Σφραγὶς est gemma ipsa, pala autem pars annuli, quae gemmam cohibet, palea quoque et paleta dicta. Haec rotunda erat et cava: unde et vestium clavi rotundi ita dicebantur a figura. Sed et κέγχρους rotundas istiusmodi macularum in acupictis formas, Graecis appellari consuevisse, diximus ex Athenaeo. Quô nomine etiam insignivêre poculorum emblemata, et signa, quibus asperantur, quod milio simillima essent, etc. Fiebant porro et intexebantur vestibus etiam quadrati clavi: quos Salaminii κύβους vocârunt, a tesserarum forma, teste Hesych. tesseras quoque Latini; recentiores Graeci ταβλία vel ταυλία h. e. tabulas, ita enim et tesseras dicebant. Tabulas tamen infimae Latinitatis auctores appellârunt etiam orbiculos illos ligneos vel eboreos, h. e. calculos, quibus in tabula luditur. Sic tabulae et ταβλία in vestibus, rotundi clavi fuerint. Anastasius in Leone III. alibique passim istiusmodi tabularum et orbiculorum, quibus vestes aut vela clavabantur, meminit. Ταβλία χρυςᾶ et πορφυρᾶ pro clavis aureis et purpureis, in Fastis Graecis. Plumas Latini, ut non semel dictum: et hinc Graeci recentiores Πλουμία, de qua voce mox dicetur. A' plumis illi igitur, h. e. clavis, quibus vestes interxebantur, Plumarum opus et Plumarii Textores dicti, non solum qui clavos vestibus insuerent seu intexerent, sed et qui quôcumque genere picturae, quibuscumque coloribus et figuris variatas vestes, acu pingerent. Unde, quod obiter noto, clavata vestis non eadem cum picta fuit. Clavata enim, unius formae clavos, aurcos aut purpureos suis locis insertos et insutos habuit: picta vero diversis coloribus intexta fuit, ac varias rerum animaliumque formas acu impressas ostendit; cuius differentiae exemplum in Toga picta et Tunica palmata Romanorum; quae cum utraque vestis esset purpurea ac triumphalis, altera nempe Toga, picta fuit,
ποικίλον περιβόλαιον et
ποικιλη ἐςθὴς, Dionysio, l. 3. altera; nempe Tunica, aurô clavata fuit, eidem χρυςόςημος semper dicta. Postea vero, cum sub Imperatorib. et tunicae triumphales pingi essent coeptae, et a picturae genere, seu argumento (quod palmas scil. intextas haberent, cum prius a clavorum latitudine clavatae dicerentur) palmatae appellarentur, consundi haec nomina inceperunt, et pictae quoque Togae passim palmatae dictae, apud medii inprimis aevi Scriptores, qui non aliter eas, quam Togas palmatas, vocare consueverunt. Vide Salmas. ad Vopis. loc. cit. et de virgatis vestibus, namque et sic aliquando plumatae dici fuerunt solitae (quamvis virga et pluma vestium multum differrent) infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PLYMITARII — quibusdam iidem cum Plumariis, dicti sunt qui polymita conficiebant, a varietate τῶν μίτων filorum nomen adepta, versicolor enim his subtemen fuit: Variantia licia vocat Treb. Poll. in Triginta Tyrannis, G. 14. sibi de Macrianorum familia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BABYLONICA — Περιςτρώματα insternendis accubitis olim praecipue adhibita, aurô et purpurâ picta aliisque coloribus intexta fuêre. Plin. l. 8. c. 48. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis ??? venisse iam tunc posuit, in Capitonis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLUMA — in avibus aliud, aliud penna. Fridericus II. Impe rator de Arte Venandi, l. 1. c. 45. Nam plumas dicimus, quae habent cannulas in radice, et costam procedentem, per medium gibbositatis, usque ad ultimum earum. Hae plumae nascuntur per totum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”